Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vana super vacui dicunt chirographa ligni,
  2. arguit ipsorum quos littera geminaque princeps
  3. sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
  4. ten, o delicias! extra communia censes
  5. ponendum, quia tu gallinae filius albae,
  6. nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
  7. rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
  8. si flectas oculos maiora ad crimina, confer
  9. conductum latronem, incendia sulpure coepta
  10. atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
  11. confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
  12. pocula adorandae robiginis et populorum
  13. dona vel antiquo positas a rege coronas;
  14. haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
  15. radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
  16. Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
  17. an dubitet solitus totum conflare Tonantem?
  18. confer et artifices mercatoremque veneni,
  19. et deducendum corio bovis in mare, cum quo
  20. clauditur adversis innoxia simia fatis,