Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem
  2. si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
  3. legitime fixis vcstitur tota libellis N
  4. porticus, existunt qui promittant hecatomben,
  5. quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
  6. nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
  7. belua concipitur, sed furva gente petita
  8. arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
  9. Caesaris armentum nulli servire paratum
  10. privato, siquidem Tyrio parere solebant
  11. Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
  12. horum maiores ac dorso ferre cohortis,
  13. partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
  14. nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum
  15. Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
  16. et cadat ante Lares Gallittae victima sola
  17. tantis digna deis et captatoribus horum.
  18. alter enim, si concedas, mactare vovebit
  19. de grege servorum magna et pulcherrima quaeque
  20. corpora, vel pueris et frontibus ancillarum