Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. inponet vittas, et siqua est nubilis illi
  2. Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
  3. non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
  4. Laudo meum civem, nec comparo testamento
  5. mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,
  6. delebit tabulas inclusus carcere nassae
  7. post meritum sane mirandum atque omnia soli
  8. forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus
  9. incedet victis rivalibus. ergo vides quam
  10. grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
  11. vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum,
  12. possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
  13. exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.
  1. exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
  2. displicet auctori: prima est haec ultio, quod se
  3. iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
  4. gratia fallaci praetoris vicerit urna.
  5. quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
  6. de scelere et fidei violatae crimine? sed nec
  7. tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris