Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Italiam; non sic igitur mirabere portus
  2. quos natura dedit, sed trunca puppe magister
  3. interiora petit, Baianae pervia cumbae,
  4. tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso
  5. garrula securi narrare pericula nautae.
  6. Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
  7. sertaque delubris et farra inponite cultris
  8. ac mollis ornate focos glaebamque virentem.
  9. iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
  10. inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
  11. accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
  12. hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
  13. tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
  14. cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
  15. et matutinis operatur festa lucernis.
  16. Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus,
  17. pro cuius reditu tot pono altaria, parvos
  18. tres habet heredes, libet expectare quis aegram
  19. et claudentem oculos gallinam inpendat amico
  20. tam sterili; verum haec nimia est inpensa: coturnix