Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. interiora petit, Baianae pervia cumbae,
  2. tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso
  3. garrula securi narrare pericula nautae.
  4. Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
  5. sertaque delubris et farra inponite cultris
  6. ac mollis ornate focos glaebamque virentem.
  7. iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
  8. inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
  9. accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
  10. hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
  11. tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
  12. cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
  13. et matutinis operatur festa lucernis.
  14. Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus,
  15. pro cuius reditu tot pono altaria, parvos
  16. tres habet heredes, libet expectare quis aegram
  17. et claudentem oculos gallinam inpendat amico
  18. tam sterili; verum haec nimia est inpensa: coturnix
  19. nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem
  20. si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,