Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. mox cum reticulis et pane et ventre lagonae,
  2. aspice[*](aspice PΨ: accipe Housman: respice Iahn.) sumendas in tempestate secures.
  3. Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
  4. prospera vectoris fatumque valentius Euro
  5. et pelago, postquam Parcae meliora benigna
  6. pensa manu ducunt hilares et staminis albi
  7. lanificae, modica nec multum fortior aura
  8. ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
  9. vestibus extentis et quod superaverat unum
  10. velo prora suo. iam deficientibus Austris
  11. spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo
  12. atque novercali sedes praelata Lavino
  13. conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
  14. scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
  15. et numquam visis triginta clara mamillis.
  16. Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
  17. Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum
  18. quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
  19. Italiam; non sic igitur mirabere portus
  20. quos natura dedit, sed trunca puppe magister