Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. legitime fixis vcstitur tota libellis N
  2. porticus, existunt qui promittant hecatomben,
  3. quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
  4. nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
  5. belua concipitur, sed furva gente petita
  6. arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
  7. Caesaris armentum nulli servire paratum
  8. privato, siquidem Tyrio parere solebant
  9. Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
  10. horum maiores ac dorso ferre cohortis,
  11. partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
  12. nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum
  13. Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
  14. et cadat ante Lares Gallittae victima sola
  15. tantis digna deis et captatoribus horum.
  16. alter enim, si concedas, mactare vovebit
  17. de grege servorum magna et pulcherrima quaeque
  18. corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
  19. inponet vittas, et siqua est nubilis illi
  20. Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi