Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. confisus ligno, digitis a morte remotus
  2. quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;
  3. mox cum reticulis et pane et ventre lagonae,
  4. aspice[*](aspice PΨ: accipe Housman: respice Iahn.) sumendas in tempestate secures.
  5. Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
  6. prospera vectoris fatumque valentius Euro
  7. et pelago, postquam Parcae meliora benigna
  8. pensa manu ducunt hilares et staminis albi
  9. lanificae, modica nec multum fortior aura
  10. ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
  11. vestibus extentis et quod superaverat unum
  12. velo prora suo. iam deficientibus Austris
  13. spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo
  14. atque novercali sedes praelata Lavino
  15. conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
  16. scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
  17. et numquam visis triginta clara mamillis.
  18. Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
  19. Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum
  20. quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt