Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
  2. vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum,
  3. possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
  4. exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.
  1. exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
  2. displicet auctori: prima est haec ultio, quod se
  3. iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
  4. gratia fallaci praetoris vicerit urna.
  5. quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
  6. de scelere et fidei violatae crimine? sed nec
  7. tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
  8. iacturae te mergat onus, nec rara videmus
  9. quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam
  10. tritus et e medio fortunae ductus acervo.
  11. ponamus nimios gemitus, flagrantior aequo
  12. non debet dolor esse viri nec vulnere maior,
  13. tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
  14. particulam vix ferre potes spumantibus ardens
  15. visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
  16. depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit