Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. privato, siquidem Tyrio parere solebant
  2. Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
  3. horum maiores ac dorso ferre cohortis,
  4. partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
  5. nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum
  6. Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
  7. et cadat ante Lares Gallittae victima sola
  8. tantis digna deis et captatoribus horum.
  9. alter enim, si concedas, mactare vovebit
  10. de grege servorum magna et pulcherrima quaeque
  11. corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
  12. inponet vittas, et siqua est nubilis illi
  13. Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
  14. non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
  15. Laudo meum civem, nec comparo testamento
  16. mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,
  17. delebit tabulas inclusus carcere nassae
  18. post meritum sane mirandum atque omnia soli
  19. forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus
  20. incedet victis rivalibus. ergo vides quam