Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sexaginta annos Fonteio consule natus?
  2. an nihil in melius tot rerum proficis[*](proficit P: proficis Ψ and Housman.) usu?
  3. Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
  4. victrix fortunae sapientia; ducimus autem
  5. hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
  6. nec iactare iugum vita didicere magistra,
  7. quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
  8. perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
  9. quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
  10. rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
  11. Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
  12. nona[*](nona. So Ψ and Housman: non FG: P Büch. and Owen have the unmeaning nunc.) aetas agitur peioraque saecula ferri
  13. temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
  14. nomen et a nullo posuit natura metallo.
  15. nos hominum divumque fidem clamore demus
  16. quanto Facsidium laudat vocalis agentem
  17. sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis
  18. quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
  19. quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum
  20. exigis a quoquam ne peieret et putet ullis