Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iacturae te mergat onus, nec rara videmus
  2. quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam
  3. tritus et e medio fortunae ductus acervo.
  4. ponamus nimios gemitus, flagrantior aequo
  5. non debet dolor esse viri nec vulnere maior,
  6. tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
  7. particulam vix ferre potes spumantibus ardens
  8. visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
  9. depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit
  10. sexaginta annos Fonteio consule natus?
  11. an nihil in melius tot rerum proficis[*](proficit P: proficis Ψ and Housman.) usu?
  12. Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
  13. victrix fortunae sapientia; ducimus autem
  14. hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
  15. nec iactare iugum vita didicere magistra,
  16. quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
  17. perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
  18. quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
  19. rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
  20. Thebarum portae vel divitis ostia Nili.