Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
  2. clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
  3. sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
  4. vile coronati eaput ostendebat aselli,
  5. ad quod lascivi ludebant ruris alumni:
  6. tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.
  7. Tunc rudis et Graias mirari nescius artes
  8. urbibus eversis praedarum in parte reperta
  9. magnorum artificum frangebat pocula miles,
  10. ut phaleris gauderet equus caelataque cassis
  11. Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
  12. imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
  13. ac nudam effigiem clipeo[*](Housman inserts in before clipeo.) venientis et hasta
  14. pendentisque dei perituro ostenderet hosti,
  15. ponebant igitur Tusco farrata catino:
  16. argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
  17. omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.
  18. templorum quoque maiestas praesentior, et vox
  19. nocte fere media mediamque audita per urbem
  20. litore ab Oceani Gallis venientibus et dis