Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aemula Picenis et odoris mala recentis
  2. nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
  3. autumnum et crudi posuere pericula suci.
  4. Haec olim nostri iam luxuriosa senatus
  5. cena fuit; Curius parvo quae legerat horto
  6. ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc
  7. squalidus in magna fastidit compede fossor,
  8. qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae.
  9. sicci terga suis rara pendentia crate
  10. moris erat quondam festis servare diebus
  11. et natalicium cognatis ponere lardum
  12. accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
  13. cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
  14. castrorum imperiis et dictatoris honore
  15. functus ad has epulas solito maturius ibat,
  16. erectum domito referens a monte ligonem.
  17. cum tremerent autem Fabios durumque Catonem
  18. et Scauros et Fabricium, rigidique[*](rigidiqueΨ, Housman: postremo P Büch.) severos
  19. censoris mores etiam collega timeret,
  20. nemo inter curas et seria duxit habendum,