Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. officium vatis pergentibus, his monuit nos,
  2. hanc rebus Latiis curam praestare solebat
  3. fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
  4. Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
  5. tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
  6. annosam si forte nucem deiecerat Eurus,
  7. at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
  8. nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur
  9. unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
  10. grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
  11. dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
  12. et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
  13. et quos deposuit Nabataeo belua saltu
  14. iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis,
  15. hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
  16. anulus in digito quod ferreus, ergo superbum
  17. convivam caveo, qui me sibi comparat et res
  18. despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis
  19. est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
  20. materia, quin ipsa manubria cultellorum