Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- erectum domito referens a monte ligonem.
- cum tremerent autem Fabios durumque Catonem
- et Scauros et Fabricium, rigidique[*](rigidiqueΨ, Housman: postremo P Büch.) severos
- censoris mores etiam collega timeret,
- nemo inter curas et seria duxit habendum,
- qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
- clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
- sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
- vile coronati eaput ostendebat aselli,
- ad quod lascivi ludebant ruris alumni:
- tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.
- Tunc rudis et Graias mirari nescius artes
- urbibus eversis praedarum in parte reperta
- magnorum artificum frangebat pocula miles,
- ut phaleris gauderet equus caelataque cassis
- Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
- imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
- ac nudam effigiem clipeo[*](Housman inserts in before clipeo.) venientis et hasta
- pendentisque dei perituro ostenderet hosti,
- ponebant igitur Tusco farrata catino: