Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
  2. omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.
  3. templorum quoque maiestas praesentior, et vox
  4. nocte fere media mediamque audita per urbem
  5. litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
  6. officium vatis pergentibus, his monuit nos,
  7. hanc rebus Latiis curam praestare solebat
  8. fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
  9. Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
  10. tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
  11. annosam si forte nucem deiecerat Eurus,
  12. at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
  13. nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur
  14. unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
  15. grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
  16. dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
  17. et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
  18. et quos deposuit Nabataeo belua saltu
  19. iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis,
  20. hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,