Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- asparagi, posito quos legit vilica fuso;
- grandia praeterea tortoque calentia faeno
- ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae
- parte anni quales fuerant in vitibus uvae,
- Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
- aemula Picenis et odoris mala recentis
- nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
- autumnum et crudi posuere pericula suci.
- Haec olim nostri iam luxuriosa senatus
- cena fuit; Curius parvo quae legerat horto
- ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc
- squalidus in magna fastidit compede fossor,
- qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae.
- sicci terga suis rara pendentia crate
- moris erat quondam festis servare diebus
- et natalicium cognatis ponere lardum
- accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
- cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
- castrorum imperiis et dictatoris honore
- functus ad has epulas solito maturius ibat,