Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sufficiunt galeae dumque ardent[*](ardenti PΨ: ardens U: ardent conjectures Rigalt.) sanguine, fertur
  2. non cogente quidem sed nec prohibente tribuno,
  3. scripturas leges et regia verba lanistae.
  4. multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
  5. creditor introitum solet expectare macelli,
  6. et quibus in solo vivendi causa palato est.
  7. egregius cenat meliusque miserrimus horum
  8. et cito casurus iam perlucente ruina,
  9. interea gustus elementa per omnia quaerunt
  10. numquam animo pretiis opstantibus; interius si
  11. adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
  12. ergo haut difficile est perituram arcessere summam
  13. lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
  14. et quadringentis nummis condire gulosum
  15. fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
  16. refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
  17. luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
  18. sumit[*](sumit PSΨ: sumptus Heinrich and Housman), et a censu famam trahit. Illum ego iure
  19. despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
  20. omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem