Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ignoret quantum ferrata distet ab arca
- sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν
- figendum et memori tractandum pectore, sive
- coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
- esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
- Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
- ancipitem seu tu magno discrimine causam
- protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
- orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
- noscenda est mensura sui spectandaque rebus
- in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
- ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
- in loculis. quis enim te deficiente crumina
- et crescente gula manet exitus, aere paterno
- ac rebus mersis in ventrem faenoris atque
- argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
- talibus a dominis post cuncta novissimus exit
- anulus, et digito mendicat Pollio nudo.
- non praematuri cineres nec funus acerbum
- luxuriae, sed morte magis metuenda senectus.