Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. coniugium petimus partumque uxoris; at illis
  2. notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
  3. ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis
  4. exta et candiduli divina tomacula porci,
  5. orandum est ut sit mens sana in corpore sano;
  6. fortem posce animum mortis terrore carentem,
  7. qui spatium vitae extremum inter munera ponat
  8. naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
  9. nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
  10. Herculis aerumnas credat saevosque labores
  11. et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
  12. monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
  13. tranquillae per virtutem patet unica vitae.
  14. nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
  15. nos facimus. Fortuna, deam caeloque locamus.
  1. Atticus exinde si cenat, lautus habetur,
  2. si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno
  3. excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis
  4. convictus, thermae, stationes, omne theatrum
  5. de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra