Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ad terram tremulo descendant clune puellae;
  2. spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,
  3. quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,
  4. inritamentum veneris languentis et acres
  5. divitis urticae; maior tamen ista voluptas
  6. alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
  7. auribus atque oculis concepta urina movetur.
  8. non capit has nugas humilis domus, audiat ille
  9. testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
  10. fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
  11. vocibus obscaenis omnique libidinis arte,
  12. qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
  13. namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis,
  14. turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi
  15. omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur,
  16. nostra dabunt alios hodie convivia ludos,
  17. conditor Iliados cantabitur atque Maronis
  18. altisoni dubiam facientia carmina palmam,
  19. quid refert, tales versus qua voce legantur?
  20. Sed nunc dilatis averte negotia cutis