Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
  2. plebeios calices et paucis assibus emptos
  3. porriget incultus puer atque a frigore tutus.
  4. non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus
  5. quisquam erit et magno[*](quisquam erit et magno ALOT: quisquam erit in magno PSFGU: qui steterit magno conjectures Housman: in magno si posces Büch. (1893) Owen; id magnum Büch. (1910).): cum posces, posce latine.
  6. idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
  7. atque hodie tantum propter convivia pexi.
  8. pastoris duri hic est filius, ille bubulci;
  9. suspirat longo non visam tempore matrem,
  10. et casulum et notos tristis desiderat haedos,
  11. ingenui vultus puer ingenuique pudoris,
  12. quales esse decet quos ardens purpura vestit,
  13. nec pupillares defert in balnea raucus
  14. testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,
  15. crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
  16. hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
  17. a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;
  18. namque una atque eadem est vini patria atque ministri.
  19. Forsitan expectes ut Gaditana canoro
  20. incipiant prurire choro plausuque probatae