Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
  2. ergo haut difficile est perituram arcessere summam
  3. lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
  4. et quadringentis nummis condire gulosum
  5. fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
  6. refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
  7. luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
  8. sumit[*](sumit PSΨ: sumptus Heinrich and Housman), et a censu famam trahit. Illum ego iure
  9. despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
  10. omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
  11. ignoret quantum ferrata distet ab arca
  12. sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν
  13. figendum et memori tractandum pectore, sive
  14. coniugium quaeras vel sacri in parte senatus