Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno
  2. excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis
  3. convictus, thermae, stationes, omne theatrum
  4. de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra
  5. sufficiunt galeae dumque ardent[*](ardenti PΨ: ardens U: ardent conjectures Rigalt.) sanguine, fertur
  6. non cogente quidem sed nec prohibente tribuno,
  7. scripturas leges et regia verba lanistae.
  8. multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
  9. creditor introitum solet expectare macelli,
  10. et quibus in solo vivendi causa palato est.
  11. egregius cenat meliusque miserrimus horum
  12. et cito casurus iam perlucente ruina,
  13. interea gustus elementa per omnia quaerunt
  14. numquam animo pretiis opstantibus; interius si