Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
  2. Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
  3. ancipitem seu tu magno discrimine causam
  4. protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
  5. orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
  6. noscenda est mensura sui spectandaque rebus
  7. in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
  8. ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
  9. in loculis. quis enim te deficiente crumina
  10. et crescente gula manet exitus, aere paterno
  11. ac rebus mersis in ventrem faenoris atque
  12. argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
  13. talibus a dominis post cuncta novissimus exit
  14. anulus, et digito mendicat Pollio nudo.