Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
  2. et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
  3. et quos deposuit Nabataeo belua saltu
  4. iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis,
  5. hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
  6. anulus in digito quod ferreus, ergo superbum
  7. convivam caveo, qui me sibi comparat et res
  8. despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis
  9. est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
  10. materia, quin ipsa manubria cultellorum
  11. ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
  12. rancidula aut ideo peior gallina secatur.
  13. sed nec structor erit cui cedere debeat omnis
  14. pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem
  15. sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
  16. et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens
  17. et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro
  18. caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
  19. nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
  20. novit avis noster, tirunculus ac rudis omni