Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
  2. imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
  3. ac nudam effigiem clipeo[*](Housman inserts in before clipeo.) venientis et hasta
  4. pendentisque dei perituro ostenderet hosti,
  5. ponebant igitur Tusco farrata catino:
  6. argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
  7. omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.
  8. templorum quoque maiestas praesentior, et vox
  9. nocte fere media mediamque audita per urbem
  10. litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
  11. officium vatis pergentibus, his monuit nos,
  12. hanc rebus Latiis curam praestare solebat
  13. fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
  14. Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
  15. tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
  16. annosam si forte nucem deiecerat Eurus,
  17. at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
  18. nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur
  19. unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
  20. grande ebur et magno sublimis pardus hiatu