Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et natalicium cognatis ponere lardum
  2. accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
  3. cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
  4. castrorum imperiis et dictatoris honore
  5. functus ad has epulas solito maturius ibat,
  6. erectum domito referens a monte ligonem.
  7. cum tremerent autem Fabios durumque Catonem
  8. et Scauros et Fabricium, rigidique[*](rigidiqueΨ, Housman: postremo P Büch.) severos
  9. censoris mores etiam collega timeret,
  10. nemo inter curas et seria duxit habendum,
  11. qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
  12. clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
  13. sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
  14. vile coronati eaput ostendebat aselli,
  15. ad quod lascivi ludebant ruris alumni:
  16. tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.
  17. Tunc rudis et Graias mirari nescius artes
  18. urbibus eversis praedarum in parte reperta
  19. magnorum artificum frangebat pocula miles,
  20. ut phaleris gauderet equus caelataque cassis