Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
  2. cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones
  3. tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi,
  4. visne salutari sicut Seianus, habere
  5. tantundem, atque illi summas donare curules,
  6. illum exercitibus praeponere, tutor haberi
  7. principis angusta[*](angustaΨ Büch. (1910) Housman: augusta PABüch. (1893).) Caprearum in rupe sedentis
  8. cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes
  9. egregios equites et castra domestica; quidni
  10. haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
  11. posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti,
  12. ut rebus laetis par sit mensura malorum?
  13. huius qui trahitur praetextam sumere mavis,
  14. an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
  15. et de mensura ius dicere, vasa minora
  16. frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris?
  17. ergo quid optandum foret ignorasse fateris
  18. Seianum; nam qui nimios optabat honores
  19. et nimias poscebat opes, numerosa parabat
  20. excelsae turris tabulata, unde altior esset