Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
  2. vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
  3. hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam
  4. delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
  5. ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit
  6. a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid
  7. turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit
  8. damnatos, idem populus, si Nortia Tusco
  9. favisset, si oppressa foret secura senectus
  10. principis, hac ipsa Seianum diceret hora
  11. Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli
  12. vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
  13. imperium fasces legiones omnia, nunc se
  14. continet atque duas tantum res anxius optat,
  15. panem et circenses. Perituros audio multos.
  16. nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus mi
  17. Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
  18. quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
  19. ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et
  20. dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’