Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. imperium fasces legiones omnia, nunc se
  2. continet atque duas tantum res anxius optat,
  3. panem et circenses. Perituros audio multos.
  4. nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus mi
  5. Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
  6. quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
  7. ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et
  8. dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’
  9. ‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
  10. cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones
  11. tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi,
  12. visne salutari sicut Seianus, habere
  13. tantundem, atque illi summas donare curules,
  14. illum exercitibus praeponere, tutor haberi
  15. principis angusta[*](angustaΨ Büch. (1910) Housman: augusta PABüch. (1893).) Caprearum in rupe sedentis
  16. cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes
  17. egregios equites et castra domestica; quidni
  18. haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
  19. posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti,
  20. ut rebus laetis par sit mensura malorum?