Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
  2. caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
  3. iam strident ignes, iam follibus atque caminis
  4. ardet adoratum populo caput et crepat ingens
  5. Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
  6. fiunt urceoli pelves sartago matellae[*](matellae P: patellae Ψ.).
  7. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
  8. cretatumque bovem! Seianus ducitur unco
  9. spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
  10. vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
  11. hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam
  12. delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
  13. ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit
  14. a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid
  15. turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit
  16. damnatos, idem populus, si Nortia Tusco
  17. favisset, si oppressa foret secura senectus
  18. principis, hac ipsa Seianum diceret hora
  19. Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli
  20. vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim