Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. favisset, si oppressa foret secura senectus
  2. principis, hac ipsa Seianum diceret hora
  3. Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli
  4. vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
  5. imperium fasces legiones omnia, nunc se
  6. continet atque duas tantum res anxius optat,
  7. panem et circenses. Perituros audio multos.
  8. nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus mi
  9. Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
  10. quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
  11. ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et
  12. dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’
  13. ‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
  14. cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones
  15. tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi,
  16. visne salutari sicut Seianus, habere
  17. tantundem, atque illi summas donare curules,
  18. illum exercitibus praeponere, tutor haberi
  19. principis angusta[*](angustaΨ Büch. (1910) Housman: augusta PABüch. (1893).) Caprearum in rupe sedentis
  20. cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes