Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. egregios equites et castra domestica; quidni
  2. haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
  3. posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti,
  4. ut rebus laetis par sit mensura malorum?
  5. huius qui trahitur praetextam sumere mavis,
  6. an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
  7. et de mensura ius dicere, vasa minora
  8. frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris?
  9. ergo quid optandum foret ignorasse fateris
  10. Seianum; nam qui nimios optabat honores
  11. et nimias poscebat opes, numerosa parabat
  12. excelsae turris tabulata, unde altior esset
  13. casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
  14. quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum,
  15. ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
  16. summus nempe locus nulla non arte petitus,
  17. magnaque numinibus vota exaudita malignis.
  18. ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci
  19. descendunt reges et sicca morte tyranni.
  20. Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis