Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. propter quae fas est genua incerare deorum!
  2. quosdam praecipiat subiecta potentia magnae
  3. invidiae, mergit longa atque insignis honorum
  4. pagina, descendunt statuae restemque sequuntur,
  5. ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
  6. caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
  7. iam strident ignes, iam follibus atque caminis
  8. ardet adoratum populo caput et crepat ingens
  9. Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
  10. fiunt urceoli pelves sartago matellae[*](matellae P: patellae Ψ.).
  11. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
  12. cretatumque bovem! Seianus ducitur unco
  13. spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
  14. vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
  15. hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam
  16. delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
  17. ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit
  18. a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid
  19. turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit
  20. damnatos, idem populus, si Nortia Tusco