Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid
- turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit
- damnatos, idem populus, si Nortia Tusco
- favisset, si oppressa foret secura senectus
- principis, hac ipsa Seianum diceret hora
- Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli
- vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
- imperium fasces legiones omnia, nunc se
- continet atque duas tantum res anxius optat,
- panem et circenses. Perituros audio multos.
- nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus mi
- Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
- quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
- ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et
- dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’
- ‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
- cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones
- tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi,
- visne salutari sicut Seianus, habere
- tantundem, atque illi summas donare curules,