Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- illum exercitibus praeponere, tutor haberi
- principis angusta[*](angustaΨ Büch. (1910) Housman: augusta PABüch. (1893).) Caprearum in rupe sedentis
- cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes
- egregios equites et castra domestica; quidni
- haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
- posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti,
- ut rebus laetis par sit mensura malorum?
- huius qui trahitur praetextam sumere mavis,
- an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
- et de mensura ius dicere, vasa minora
- frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris?
- ergo quid optandum foret ignorasse fateris
- Seianum; nam qui nimios optabat honores
- et nimias poscebat opes, numerosa parabat
- excelsae turris tabulata, unde altior esset
- casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
- quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum,
- ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
- summus nempe locus nulla non arte petitus,
- magnaque numinibus vota exaudita malignis.