Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
- mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
- Ergo supervacua aut quae[*](quae is a conj. by Büch. (1893), the space being blank in the MSS. aut ne perniciosa petantur Lach. Housman has a mark of interrogation after petuntur. As the text stands, sunt must be understood after quae. Owen conj. prope.) perniciosa petuntur
- propter quae fas est genua incerare deorum!
- quosdam praecipiat subiecta potentia magnae
- invidiae, mergit longa atque insignis honorum
- pagina, descendunt statuae restemque sequuntur,
- ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
- caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
- iam strident ignes, iam follibus atque caminis
- ardet adoratum populo caput et crepat ingens
- Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
- fiunt urceoli pelves sartago matellae[*](matellae P: patellae Ψ.).
- pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
- cretatumque bovem! Seianus ducitur unco
- spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
- vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
- hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam
- delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
- ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit