Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tunc quoque materiam risus invenit ad omnis
  2. occursus hominum, cuius prudentia monstrat
  3. summos posse viros et magna exempla daturos
  4. vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
  5. ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
  6. interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
  7. mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
  8. Ergo supervacua aut quae[*](quae is a conj. by Büch. (1893), the space being blank in the MSS. aut ne perniciosa petantur Lach. Housman has a mark of interrogation after petuntur. As the text stands, sunt must be understood after quae. Owen conj. prope.) perniciosa petuntur
  9. propter quae fas est genua incerare deorum!
  10. quosdam praecipiat subiecta potentia magnae
  11. invidiae, mergit longa atque insignis honorum
  12. pagina, descendunt statuae restemque sequuntur,
  13. ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
  14. caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
  15. iam strident ignes, iam follibus atque caminis
  16. ardet adoratum populo caput et crepat ingens
  17. Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
  18. fiunt urceoli pelves sartago matellae[*](matellae P: patellae Ψ.).
  19. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
  20. cretatumque bovem! Seianus ducitur unco