Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
  2. iam strident ignes, iam follibus atque caminis
  3. ardet adoratum populo caput et crepat ingens
  4. Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
  5. fiunt urceoli pelves sartago matellae[*](matellae P: patellae Ψ.).
  6. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
  7. cretatumque bovem! Seianus ducitur unco
  8. spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
  9. vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
  10. hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam
  11. delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
  12. ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit
  13. a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid
  14. turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit
  15. damnatos, idem populus, si Nortia Tusco
  16. favisset, si oppressa foret secura senectus
  17. principis, hac ipsa Seianum diceret hora
  18. Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli
  19. vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
  20. imperium fasces legiones omnia, nunc se