Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
  2. quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
  3. ne placeat, curru servus portatur eodem,
  4. da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
  5. illinc cornicines, hinc praecedentia longi
  6. agminis officia et niveos ad frena Quirites,
  7. defossa in loculos quos sportula fecit amicos,
  8. tunc quoque materiam risus invenit ad omnis
  9. occursus hominum, cuius prudentia monstrat
  10. summos posse viros et magna exempla daturos
  11. vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
  12. ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
  13. interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
  14. mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
  15. Ergo supervacua aut quae[*](quae is a conj. by Büch. (1893), the space being blank in the MSS. aut ne perniciosa petantur Lach. Housman has a mark of interrogation after petuntur. As the text stands, sunt must be understood after quae. Owen conj. prope.) perniciosa petuntur
  16. propter quae fas est genua incerare deorum!
  17. quosdam praecipiat subiecta potentia magnae
  18. invidiae, mergit longa atque insignis honorum
  19. pagina, descendunt statuae restemque sequuntur,
  20. ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis