Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. continet atque duas tantum res anxius optat,
  2. panem et circenses. Perituros audio multos.
  3. nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus mi
  4. Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
  5. quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
  6. ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et
  7. dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’
  8. ‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
  9. cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones
  10. tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi,
  11. visne salutari sicut Seianus, habere
  12. tantundem, atque illi summas donare curules,
  13. illum exercitibus praeponere, tutor haberi
  14. principis angusta[*](angustaΨ Büch. (1910) Housman: augusta PABüch. (1893).) Caprearum in rupe sedentis
  15. cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes
  16. egregios equites et castra domestica; quidni
  17. haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
  18. posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti,
  19. ut rebus laetis par sit mensura malorum?
  20. huius qui trahitur praetextam sumere mavis,