Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. praetextae trabeae fasces lectica tribunal;
  2. quid si vidisset praetorem curribus altis
  3. extantem et medii sublimem pulvere circi
  4. in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
  5. ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
  6. tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
  7. quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
  8. ne placeat, curru servus portatur eodem,
  9. da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
  10. illinc cornicines, hinc praecedentia longi
  11. agminis officia et niveos ad frena Quirites,
  12. defossa in loculos quos sportula fecit amicos,
  13. tunc quoque materiam risus invenit ad omnis
  14. occursus hominum, cuius prudentia monstrat
  15. summos posse viros et magna exempla daturos
  16. vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
  17. ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
  18. interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
  19. mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
  20. Ergo supervacua aut quae[*](quae is a conj. by Büch. (1893), the space being blank in the MSS. aut ne perniciosa petantur Lach. Housman has a mark of interrogation after petuntur. As the text stands, sunt must be understood after quae. Owen conj. prope.) perniciosa petuntur