Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. geminata et lato Setinum ardebit in auro.
  2. iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
  3. ridebat, quotiens de limine moverat unum
  4. protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
  5. sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
  6. mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
  7. perpetuo risu pulmonem agitare solebat
  8. Democritus, quamquam non essent urbibus illis
  9. praetextae trabeae fasces lectica tribunal;
  10. quid si vidisset praetorem curribus altis
  11. extantem et medii sublimem pulvere circi
  12. in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
  13. ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
  14. tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
  15. quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
  16. ne placeat, curru servus portatur eodem,
  17. da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
  18. illinc cornicines, hinc praecedentia longi
  19. agminis officia et niveos ad frena Quirites,
  20. defossa in loculos quos sportula fecit amicos,