Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem
  2. interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
  3. concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
  4. verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat,
  5. sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
  6. matronae, mox cum dederit Servilia nummos,
  7. fiet et illius quam non amat, exuet omnem
  8. corporis ornatum: quid enim ulla negaverit udis
  9. inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
  10. deterior totos habet illic femina mores.
  11. sed casto quid forma nocet? quid profuit immo
  12. Hippolyto grave propositum, quid Bellorophonti?
  13. erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa,
  14. nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se
  15. concussere ambae, mulier saevissima tunc est,
  16. cum stimulos odio pudor admovet. Elige quidnam
  17. suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor
  18. destinat? optimus hic et formosissimus idem
  19. gentis patriciae rapitur miser extinguendus
  20. Messalinae oculis; dudum sedet illa parato