Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
  2. accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
  3. corporis egregii miseros trepidosque parentes
  4. semper habet; rara est adeo concordia formae
  5. atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
  6. tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
  7. praeterea castum ingenium vultumque modesto
  8. sanguine ferventem tribuat natura benigna
  9. larga manu (quid enim puero conferre potest plus
  10. custode et cum natura potentior omni?),
  11. non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
  12. improbitas ipsos audet temptare parentes:
  13. tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum
  14. deformem saeva castravit in arce tyrannus,
  15. nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
  16. strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
  17. I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
  18. maiora expectant discrimina, fiet adulter
  19. publicus et poenas metuet quascumque maritis
  20. lex irae[*](irati PT: exire irati A: exigere irati Ψ: mariti irati Büch.Owen: lex irae conjectures Housman: maritis iratis Rigalt Büch. (1910).) debet, nec erit felicior astro