Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
  2. Festino ad nostros et regem transeo Ponti
  3. et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
  4. respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
  5. exilium et carcer Minturnarumque paludes
  6. et mendicatus victa Carthagine panis
  7. hinc causas habuere; quid illo cive tulisset
  8. natura in terris, quid Roma beatius umquam,
  9. si circumducto captivorum agmine et omni
  10. bellorum pompa animam exhalasset opimam,
  11. cum de Teutonico vellet descendere curru?
  12. provida Pompeio dederat Campania febres
  13. optandas, sed multae urbes et publica vota
  14. vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis
  15. servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu
  16. Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
  17. integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
  18. Formam optat modico pueris, maiore puellis
  19. murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
  20. usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,