Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
  2. Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni
  3. quisquis adest socius[*](socius P: socio Ψ and Housman.), cur haec in tempora duret
  4. quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
  5. haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
  6. atque alius cui fas Ithacum lugere natantem.
  7. incolumi Troia Priamus venisset ad umbras
  8. Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
  9. portante ac reliquis fratrum cervicibus inter
  10. Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus
  11. Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
  12. si foret extinctus diverso tempore, quo non
  13. coeperat audaces Paris aedificare carinas,
  14. longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
  15. eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
  16. tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
  17. et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,
  18. qui domini cultris tenue et miserabile collum
  19. praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.
  20. exitus ille utcumque hominis, sed torva canino