Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ore volat pleno mater ieiuna, sed omni
- membrorum damno maior dementia, quae nec
- nomina servorum nec vultum agnoscit amici
- cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
- quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
- heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
- ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
- quod steterat multis in carcere fornicis annis.
- Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
- funera natorum, rogus aspiciendus amatae
- coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
- haec data poena diu viventibus, ut renovata
- semper clade domus multis in luctibus inque
- perpetuo maerore et nigra veste senescant.
- rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
- exemplum vitae fuit a cornice secundae,
- felix nimirum, qui tot per saecula mortem
- distulit atque suos iam dextra conputat annos,
- quique novum totiens mustum bibit. oro, parumper
- attendas quantum de legibus ipse queratur